HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT VI: De judicio zelotypiae

#Num. V

Addidit quoque Dominus de lege zelotypiae, zelus proprie dicitur, amor viri in uxorem, pro quo sustinere non potest, ut alii misceatur. Unde vir dicitur zelotes; zelotypia vero quandoque dicitur moechia, et zelotypus, adulter. Solet ergo zelotypia dici sola suspicio adulterii, de qua legitur hic, ad hunc modum. Si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam, quae polluta est, sed probari non potest, vel qui falsa suspicione impetitur, adducet eam ad sacerdotem, et offeret pro ea assarium farinae hordeaceae, quod est decima pars sati, non fundet oleum, nec thus imponet. Sacerdos autem statuet eam coram Domino, et ponet in manibus ejus in vase fictili aquas vivas, et oblationem farinae pusillum cujus et thus incendet super altare, et mittet in aquam pauxillum pulveris de pavimento tabernaculi, et nudabit caput ejus, scribetque in membrana, ut dicit Josephus, Dei vocabulum, scilicet tetragrammaton. Facietque eam jurare quod nil viro suo nocuerit in his quae sibi objiciuntur. Quod si hoc viro suo non sufficiet, subdet sacerdos maledictiones etiam scriptas in membrana, et dicet: Si non es polluta, deserto viri toro, non te noceant aquae istae amarissimae. Si autem declinasti a viro, ingrediantur aquae maledictae ventrem tuum, et ipsum tumescere faciunt, et putrescat femur tuum dextrum. Et dicet mulier: Amen, amen. Et delebit sacerdos omnem membranae scripturam in aquis, et dabit ei bibere, et tunc sacerdos tollet de manu ejus sacrificium zelotypiae, et elevabit illud coram Domino, et ponet super altare. Quod si rea erit adulterii mulier, putrescet femur ejus, et uterus tumebit in hydropisim, non tamen statim sed usque ad decem menses. Quod si non polluta erit, innoxia erit ei aqua, imo saepe concipiet, et pariet masculum mense decimo. Hae aquae dicebantur sanctae propter nomen Domini dilutum in eis, et dicebantur maledictae propter maledicta congesta in eis, et amarissimae propter effectum qui quandoque sequebatur. Haec autem lex introducta fuit ad duritiam cordis eorum sicut permissus est libellus repudii, quia prompti erant ad effundendum sanguinem.